Inhoudsopgave
- =
RESCRIPTUM EX AUDIENTIA SS.MI
quo Cardinali Praesidi speciales tribuuntur facultates, foras datur.
Quia peculiare munus Pontificiae Commissionis « Ecclesia Dei » commissum quosdam exigit actus, qui consuetum ordinem iuris transcen dunt, eiusdem Pontificiae Commissionis Praeses humiliter a Summo Pontifice quasdam petiit facultates exercendas, auditis, si casus ferat, Dicasteriorum Moderatoribus, quorum interest. Eae sunt:
- concedendi omnibus id petentibus usum Missalis Romani secundum editionem typicam vim habentem anno 1962, et quidem iuxta normas iam a commissione Cardinalitia « ad hoc ipsum instituta » mense Decembri anno 1986 propositas, praemonito Episcopo dioecesano;
- dispensandi, ad normam Litterarum Apostolicarum « » Motu Proprio datarum, ab irregularitatibus recensitis ;
- sanandi in radice matrimonia nulla ob defectum formae requisitae, coram iisdem Sacerdotibus celebrata;
- erigendi « Fraternitatem Sacerdotalem Sancti Petri » in Societatem clericalem vitae apostolicae iuris pontificii, illis servatis notis peculiaribus, de quibus in Litteris Apostolicis « , Motu Proprio datis, atque approbandi eiusdem Societatis Constitutiones ;
- erigendi Seminarium « Fraternitatis Sancti Petri » in loco Wigratzbad in dioecesi Augustana Vindelicorum, praevio consensu Episcopi dioecesani;
- canonice erigendi, in Institutum vitae consecratae vel in So cietates vitae apostolicae, communitates, quae revera iam exsistunt quaeque antecedentibus formis liturgicis et disciplinaribus traditionis Latinae sunt devinctae, audito Praefecto Congregationis pro Religiosis et Institutis Saecularibus ;
- erigendi fidelium Consociationes eiusdem mentis quae, peracta congrua praeparatione atque experimento, modo consueto expleto, Instituta vitae consecratae aut Societates vitae apostolicae futura sint;
- exercendi auctoritatem Sanctae Sedis in easdem Societates et Consociationes, donec aliter provideatur.
Summus Pontifex, in audientia infrascripto Cardinali Pontificiae Commissionis « Ecclesia Dei » Praesidi, die 18 mensis Octobris 1988 concessa, facultates supra memoratas benigne concedere dignatus est et mandavit ut cum iis quorum interest communicaretur.
AUGUSTINUS card. MAYER
Praeses
In Pont. Comm.nis tab., n. 283/88.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media
https://rkdocumenten.nl/toondocument/7221-rescriptum-ex-audientia-sanctissimi-nl