• Database vol kerkelijke documenten
  • Geloofsverdieping
  • Volledig in het Nederlands
  • Beheerd door vrijwilligers

Zoeken in kerkelijke documenten en berichten

x

LAICI... POSSUNT
Interpretationis authenticam Can. 230, § 2

Cum quidem Summus Pontifex mandaverit ut quaedam indicarentur et collustrarentur circa quae Wetboek
Codex Iuris Canonici
Codex van het Canonieke recht
(25 januari 1983)
CIC praecipit aeque ac circa huius canonis authenticam interpretationem, Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum Conferentiarum Episcoporum Praesidibus Litteras circulares misit quae sequuntur, die 15 mensis Martii a.D. 1994, significans et demonstrans:

Wetboek
Codex Iuris Canonici
Codex van het Canonieke recht
(25 januari 1983)
vim habet permittendi non praecipiendi: « Laici... possunt ». Itaque licentia ab aliquo Episcopo concessa hac in re nullo pacto haberi potest pro ceteris Episcopis obstringens. Quisque igitur Episcopus in dioecesi sua, Conferentiae Episcoporum audita sententia, facultatem habet prudenter iudicandi et disponendi quid sit faciendum ad vitam liturgicam in sua dicione recte agendam.

Sancta Sedes servat quae attentis locorum rerum adiunctis nonnulli Episcopi iusserunt, Wetboek
Codex Iuris Canonici
Codex van het Canonieke recht
(25 januari 1983)
spectato, at Eadem simul commonefacit peropportunum esse, ut clara teneatur traditio quod attinet ad munus ad altare ex parte puerorum. Notum enim est hoc effecisse ut sacerdotales vocationes feliciter augerentur. Semper igitur manebit officium ut puerorum ministrantium manipuli continuentur et sustententur.

Si autem in aliqua dioecesi, prae oculis Wetboek
Codex Iuris Canonici
Codex van het Canonieke recht
(25 januari 1983)
habito, Episcopus sinet ut peculiares ob rationes ad altare munus etiam mulieribus permittatur, hoc, ad normam quam supra diximus, plane fidelibus explicari debet, et pariter ostendendum mulieres saepe munus lectoris in liturgia complere easque Sacram Communionem distribuire posse, tamquam extraordinarias Eucharistiae ministras, atque alia officia praestare, quemadmodum Wetboek
Codex Iuris Canonici
Codex van het Canonieke recht
(25 januari 1983)
prospicit:
Perspicuum exinde esse debet haec liturgica munera « ex temporanea deputatione » obiri, ad Episcopi iudicium, nullo exsistente iure ut laici, sive viri sive mulieres, ea expleant.

Antonius M. Card. Javierre Ortas,
Praefectus

+ Geraldus M. Agnelo,
a Secretis

Document

Naam: LAICI... POSSUNT
Interpretationis authenticam Can. 230, § 2
Soort: Pauselijke Raad voor Wetsteksten
Auteur: Antonius M. Kard. Javierre Ortas
Datum: 15 maart 1994
Bewerkt: 4 maart 2019

Opties

Internetadres
Startpagina van dit document
Referenties naar dit document
Referenties vanuit dit document
 
|
Pagina delen: 
RK Documenten wordt mogelijk gemaakt door donaties van gebruikers.
© 1999 - 2019, Stg. InterKerk, Schiedam